라틴어 문장 검색

Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
Ipsam namque Fidem Racio non prevenit, immo Ipsa Fides hanc anticipat Fideique docenti Obsequitur tandem Racio, sequiturque docentem Articulos Fidei, diuinaque simbola carnis Inserit hec, scribens animo quod arundine pingit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:6)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
Propter diffidentiam enim et imminentes angustias a duce subtractus est Antiochiae, et sic apostata factus, ad aratrum reversus est miseriarum, nec ultra per scalam cum duce coeli introiens januam, sanctorum mensa dignus fuit participari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:5)
Et alibi eciam dicitur, "Nemo mittensmanum ad aratrum, respiciens retro, aptus est regno celorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 56:4)
Unde Seneca in epistolisdixit, "Nullum laborem recusant manus, que ad arma ab aratro transferuntur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:10)
Cum autem dies declinaretur et iam rusticus ab aratro boves solvisset, venit ad eum lupus ita dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:5)
Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:2)
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
Cauta bouem uitulumque manus supponit aratro.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:6)
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
(아풀레이우스, 변명 15:7)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:95)

SEARCH

MENU NAVIGATION